라틴어 문장 검색

Isti, bursam ad nummorum vomitum, arcam pecuniarum invitant ad nauseam, ut exactori stomacho possint accuratius adulari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:5)
ubi nummus commilitat, Hectoreae militiae fulgura conticescunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:3)
Ubi nummorum perorat plenitas, jam Tullius sui monetam vendit eloquii, sui pudoris monilia in aurum commutat Lucretia;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:6)
Hippolytus etiam si nummi preces audiat susurrantis, suae novercae non vult precibus novercari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:8)
Jam non Caesar, sed nummus est omnia, quia ab individualibus usque ad generalissimam, honores [0464C] singulos tanquam mediator percurrit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:14)
Nummus patriarcha noster est, episcopos et archiepiscopos inthronizat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:15)
Ut loculis varia nummorum fercula donet, Injungit proprio dives jejunia ventri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:13)
Omnis in affectum nummi laxatur avari Divitis affectus, nec enim datur ulla voluptas Menti, qua possit alias deflectere vultum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:19)
Hos colit ipse deos, haec idola ditat honore Divini cultus, et nummis numina donat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:21)
Sic jubar humani sensus male palliat umbra Carnis, fitque nummis ingloria gloria mentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:24)
Si tempus adsit, si locus exigat, Surgat sepultae massa pecuniae, Nummos crumenae funditus evomant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:10)
Plaustrum, super quod erat scrinium Petri plenum innumerabilis auri et argenti, captum et retentum est, et ad Niczh una cum captivatis reductum, et in aerario ducis repositum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:6)
Ministri vero regis et milites universa arma palatio regis intulerunt in conclavi, pecuniam et caetera pretiosiora, quae tantus congesserat exercitus, in aerarium regis deputaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:13)
Nec mora, aliqua ex aerario imperatoris allata sunt dona inaestimabilia duci, et cunctis qui convenerant, tam in auro quam argento, et ostro diversi generis, in mulis et equis, et in omni quod pretiosius habebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:8)
universa, quae ex [0420B] dono imperatoris dux militibus distribuebat, in mutatione alimentorum ad aerarium regis protinus redibant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION